

Epistola I ad Corinthos*
Caput 5: Versus 11
Nunc autem.Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo.Nominatur.Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quae in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quaelibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendonominatur,ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.